La poesia rende eterne le grandi imprese


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La poesia rende eterne le grandi imprese

Si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat: propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Qua re, etiamsi res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nosrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare: et hoc cum ispsis populis de quorum rebus scribitur decori est, tum eis qui de vita gloriae causa dimicant maximum est incitamentume t periculorum et laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisset: «O fortunate» inquit «adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!» Et vere. Nam ne Ilia illa exstiterit sane: idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. Ideo utinam Archias, qui litteras et nostram Romanam civitatem diligit, civis Romanus legibus fiat! Praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit ille ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35087

[silvana] - [2015-04-26 12:11:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile