Elogio del filosofo Eufrate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Elogio del filosofo Eufrate

Euphratem philosophum ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. Atque utinam sic ipse spem, quam tunc ille de me concepit, impleverim, ut ille multum virtutibus suis addidit! Disputat subtiliter, graviter, ornate; freqeunter etiam Platonicam illa sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo eius est copiosus et varius; dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc additur proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; licet aspectus fortuitus et inanis putetur, illi tamen plurimum venerationis acquirit. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis. Reverearis occursum, non reformides. Vitae sanctitas summa, comitas par. Insectatur vitia, non homines; nec castigat errantes, sed emendat. Sequaris montem attentus et pendens et persuaderi tibi, etiam cum persuaserit, cupias.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35085

[darkshines] - [2015-06-23 11:22:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile