Viaggio in Grecia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Viaggio in Grecia

Autumni fere tempus erat; cuius temporis initio uti Aemilius Paulus statuit ad circumeundam Graeciam visendaque quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt quam oculis noscuntur. Vacabat belli muneribus, quare, praeposito castris C. Sulpicio Gallo, profectus cum paucis comitibus, quorum familiaritate utebatur, per Thessaliam Delphos, inclutum oraculum, petit, iter faciens equo per angustas semitas, cisio vel raeda per rectas vias. Postea Chalcidem ad spectaculum Euripi et Euboeaeque descendit, deinde Aulidem traicit, inde Oropum Atticae ventum est, Athenas inde, plenas quidem monumentis quorum fama ex veteribus artificibus oriebatur, multa tamen visenda habentes: arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentes, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia. Profectus Corinthum altero die pervenit. Urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidarum, sed inclutam Aesculapi nobili templo. Inde Paulus Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem digna quae spectarentur ab eo visa sunt: Iovem velut praesentem intuens motus animo est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35082

[mastra] - [2015-07-05 22:53:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile