Mario, un homo novus

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario, un homo novus

Romae senatus, de provinciis consultus, Numidiam Metello decreverat. Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde ei suadebat ut quae animo agitabat, confisus dis, ageret et fortunam quam saepissime experiretur; cuncta prospere eventura esse dixit. At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiendum praeter vetustatem familiae illi alia omnia abunde erant quae necessaria sunt: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artes binas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo, ubi primum tribunatum militares a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, rebus gestis notus per omnes tribus facile declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore magistratu quam gerebat dignus haberetur, quoniam decessoribus antecellebat. Etsi optime rem publicam temperabat atque plurimi ei plaudebant, tamen is consulatum appetere non audebat, quia etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat quam Marius, cui omnia favebant. Ergo bello Iugurthino ille primum consulatum gessit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35079

[silvana] - [2015-05-17 18:46:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile