Alessandro Magno incendia Persepoli

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro Magno incendia Persepoli

Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus dicitur rex ignem regiae iniecisse, tum convivae et ministri paelicesque. Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter, igne concepto, late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, videntregem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua, igni aptam materiem in incendium iacere coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, quae visa est unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est. Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Ipsum, ut primum mentem quies reddidit, paenituisse dicunt.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35071

[darkshines] - [2015-06-22 23:07:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile