Il cittadino ideale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il cittadino ideale
Pagina 223 Numero 8

Q. Metellus in ea oratione quam habuit supremis laudibus patris sui L. Metelli pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, quindecemviri agris dandis, qui plurimos elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigunt, consummavisse eum. Neque enim praetermittendum est quod Lucius semper voluit se primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, pietatem colere et summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse. Nolite umquam oblivisci L. metello haec contigisse nec ulli alii post Romam conditam. Praeterea memorandum est hunc Metellum exegisse senectam orbam luminibus, quae amiserat incendio, cum Palladium ex aede Vestae ad conservandum reperet, memorabili causa, sed eventu misero. Evenit ergo ut ei populus Romanus tribueret quod nulli alii tributum erat, ut, quotienscumque in senatum ibat, curru veheretur ad curiam: magnum ei et sublime, sed pro oculis datum.
da Plinio il Vecchio


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35041

[silvana] - [2015-06-23 18:41:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile