Enea incontra Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Enea incontra Latino
Pagina 167 Numero 13

Inter omnes constat Aeneam, domo profugum sed ad maiora fata ductum, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam, postremo a Sicilia ad agrum Laurentem classe cursum tenuisse. Ibi, cum Troiani, egressi e navibus, praedam ex agris agerent, quia post tam longum errorem per tot maria nihil praeter naves et arma superaret, Latinus rex Aboriginesque, qui tum in iis locis sedem suam habebant, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris accurrunt, ad pugnandum parati. Duplex huius facti fama est: alii latinum, proelio victum, pacem cum Aenea iunxisse apud Laurentum tradunt; alii, cum instructae acies in campo constitissent, priusquam proelii signum daretur, processisse latinum ferunt inter primores ducemque advenarum evocavisse ad colloquium, deinde quaesivisse: «Qui estis? Unde et quo casu domo profecti estis? Quid quaeritis in agro Laurentino?» Postquam audivit multitudinem illam Troianos esse et ducem eorum Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria, Troia profugum sedem ad condendam novam urbem quaerere, rex, nobilitatem eius gentis virique admiratus, dextra data, fidem futurae amicitiae sanxit.
da Livio


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35015

[mastra] - [2015-07-05 16:29:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile