La processione in onore di Iside


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La processione in onore di Iside
Pagina 158 Numero 10

Nunc, si sospitatricis deae peculiarem pompam intuemini, ecce influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis, linteae vestis candore puro luminosi, mulieres limpido tegmine obvolutae, viri tonsis capillis, funditus verticem praenitentes, qui aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepunt. Succedebant sacerdotes qui noverant quae sacrorum mysteria essent et qui potentissimorum deorum gerebant insignes exuvias. Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem, quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium flammulam suscitans largiorem. Secundus similem vestitum induebat, sed manibus ambabus gerebat parva altaria, quae "auxilia" dicebantur, quia nomen iis dederat deae auxiliatrix providentia. Procedebat tertius sacerdos cum palma auro subtiliter foliata et cum caduceo, et multi ex se quaerebant num Mercurius ipse adesset. Quartus gerebat aureum vasculum in modum papillae rotundatum, de quo lac libabt, quintus autem auream vannum laureis congestam ramulis, sextus ferebat amphoram.
da Apuleio


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35012

[biancafarfalla] - [2015-06-12 17:18:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile