La pietra sacra di Cibele giunge a Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La pietra sacra di Cibele giunge a Roma

Rex Asiae Attalus legatos Romanos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit et sacrum lapidem, quae Mater deum, dicebatur ab incolis, tradidit legatis ut eam deportaverent Romam. Praemissus ab legatis, M. Valerius nuntiabat deae adventum et quaerebat essetne vir optimus in civitate qui Cybelem rite hospitio acciperet: lectus est P. Cornelius Scipio Nasica, qui maximis virtutibus praeditus putabatur. Qui cum omnibus matronis Ostiam obviam ivit deae: postquam navis ad ostium amnis Tiberis accessit, sicut iussum erat, Scipio in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit et deposuit in terram. Matronae primores civitatis, quae autem haud sciebant an dignae essent, Magnae Matris statuam acceperunt; eae per manus succedentes, omni effusa civitate, turibulis cum ture ante ianuas positis, in aedem Victoriae, quae est in Palatio, pertulerunt deam pridie Idus Apriles, et is dies festus fuit. Populus frequens dona deae in Palatium tulit, et lectisternium et ludi fuerunt, Megalensia appellata.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35011

[silvana] - [2015-06-13 15:03:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile