La repressione dei Baccanali

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La repressione dei Baccanali

Bacchanalia, si quidem primo paucis tradita sunt, deinde vulgata sunt per viros mulieresque. Huic religioni vini et epularum voluptates additae sunt, quo plurium animi illicerentur. Postquam vinum animos incenderat et nox et mixti feminis mares discrimen omne pudoris exstinxerant, corruptelae primum omnis generis fleri coeptae sunt, quia cuncti suae libidinis paratam voluptatem habebant. Statuit autem senatus ut gratiae consuli agerentur qui eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigaverat. Quaestionem deindem de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandat; statuit ut sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquirantur, ut in consulum potestate sint; praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta misit, ne quis, qui Bacchi mysteriis initiatus erat, cum aliis conveniret sacrorum causa, neu tales res divinas faceret. Ante omnia quaestio decernitur de iis, qui conventus habuerunt vel coniuraverunt ut stuprum vel flagitium efficerent. Si qui nominatus profugerit, consules diem certam finiverint: ad eam nisi citatusresponderit, absens damnatus sit. Haec senatus decrevit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35008

[silvana] - [2015-06-09 10:26:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile