In dubio, pro reo!

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
In dubio, pro reo!

T. Caelius Terracinensis, cum cenatus in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis venisset ut dormiret, inventus est mane iugulatus. Cum neque servus reperiretur neque homo liber ad quem ea suspicio pertineret, duo autem filii, prope cubantes caedis tempore, sensisse se negarent, filii de parricidio accusati sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum? Si filii sicarium audivissent, patrem defendissent, at nihil senserant. Quis autem ausus esset se in id conclave committere potissimum eo ipso tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile poterant? Erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret. Tamen, cum planum iudicibus esset, aperto ostio, dormientes eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Omnes enim iudices hoc putabat: si filii omnia divina atque humana iura scelere nefario poluissent, somnum statim capere non potuissent, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere, sed ne spirare quidem sine metu possunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35007

[silvana] - [2015-06-11 18:50:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile