Crimini di Nerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Crimini di Nerone

Nullum cognationis genus est, quod Nero non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppeae mortem nuptias suas, quasi molitricem novarum rerum interemit; similiter ceteros propinquitate coniunctos, in quibus Aulum Plautium iuvenem, cui morituro dixit: «Veniat nunc mater mea Agrippina et successorem meum osculetur», iactans eum dilectum esse ab Agrippina et ad spem imperii impulsum esse. Privignum Rufrium Crispinum, impuberem adhuc, ut mergeretur mari servis ipsius demandavit. Tuscum nutricis filium relgeavit, quod ille, cum procurator Aegypti erat, se laverat in thermis quae in adventum Neronis exstructae erant. Senecam praeceptorem ad necem compulit: atqui philosophus saepe commeatum a Nerone petebat eique sua bona cessurus erat itaque princeps persancte iuraverat se frustra suspectum esse et periturum potius quam nociturum ei. Burro praefecto praetorii remedium ad fauces pollicitus, toxicum misit. Libertos divites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, veneno indito partim cibis, partim potionibus interfecit.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34990

[silvana] - [2015-05-05 10:51:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile