Il casus belli per la conquista della Gallia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il casus belli per la conquista della Gallia

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Accidit ut is sub M. Messalae et M. Pisonis consulatu propter regni cupiditatem coniurationem nobilitatis facere et civitati persuaderet ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: nam Helvetii tanta virtute omnibus praestabant, ut totius Galliae imperii potirentur. Id facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent, ita ut homines belli cupidi magno dolore adficerentur. Tanta multitudo autem hominum eis erat et tanta gloria bellicae virtutis ut angustos se fines habere arbitrarentur. His rebus et auctoritate Orgetorigis permoti sunt et constituerunt ea quae ad profectionem pertineret comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34983

[silvana] - [2015-04-26 19:53:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile