Scipione incita le truppe


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione incita le truppe

«Vos ego milites, non eo solo animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione atque ira, velut si servos videatis vestros qui arma repente contra vos ferunt. Licuit Carthaginienses, qui ad Erycem clausi erant, ultimo supplicio humanorum, id est fame interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; veniam dedimus hostibus supplicibus, eos emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum ii Africo bello urgerentur. pro his beneficiis Hannibalem furiosum iuvenem sequuntur ut patriam nostram oppugnent. nec pro decore tantum hoc certamen est, sed pro salute! Non ergo de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia pugnabitis. Nec nobis est alius a tergo exercitus talis qui, si nos victi erimus, hosti victori obsistat. Quare hosti obsistamus, milites, et etiam ante ipsa Romana moenia pugnemus! Unusquisque vestrum tam animose dimicet ut putet se non corpus suum, sed coniugem ac liberos armis protegere, nec privatas solum agitet curas, sed identidem reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum.»
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34981

[silvana] - [2015-04-30 17:50:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile