Virtù eroica di Lucrezia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Virtù eroica di Lucrezia

Lucretia, Collatini uxor, maesta quia a Sexto Tarquinio stuprata erat, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad virum attulit, ut cum singulis fidelibus amicis adirent, quod res atrox inciderat. Sp. Lucretius cum P. Valerio, Collatinus cum L. Bruto venit. Lucretiam in cubiculo inveniunt quae maesta sedebat. Adventu suorum lacrimae oculis exierunt, et viro qui quaerebat: «Satin salve?», «Minime» - respondit - «Quid enim salvi est mulieri cui pudicitia ablata est? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons et amor meus soli tibi est: mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore». Dant omnes fidem. Consolantur aegram: adfirmant mentem peccare, non corpus: eius voluntatem afuisse, ergo culpam abesse. «Videte - inquit - quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio liberare nolo; nec ulla deinde uxor exemplo, quod Lucretia obtulerit, impudica vivet». Cultrum, quem sub veste abdiderat, in corde defixit, prolapsa est in vulnus periitque.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34964

[silly] - [2015-04-25 23:22:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile