banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un mercante di successo
Pagina 53 Numero 10

Servus annos quattuordecim fui. Ceterum postea, quemadmodum dii voluerunt, dominus in illa domo factus sum, et ecce cepi ipse cerebellum. Quid multa? Coheredem me Caesari dominus fecit, et accepi patrimonium laticlavium. mihi tamen satis non fuit. Concupivi negotiari et mercaturae me dare malui. Nolo multis verbis vos morari: quinque naves aedificavi, oneravi vino - quod tunc erat aurum - et misi Romam. Infeliciter autem omnes naves naufragaverunt. Factum est, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Num putatis me defecisse? Non mehercules me haec iactura perturbavit: alteras naves feci maiores et meliores et feliciores, ut omnes me virum fortem dicerent. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, mancipia. Hoc loco Fortunata, uxor mea, rem piam facere voluit: omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mihi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito accidit quod dii volunt. Uno cursu centies sestertium corrotundavi!
Petronio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34963
[mastra] - [2015-05-06 18:21:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!