Eroismo di Cabria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eroismo di Cabria

Chabrias mortem occubuit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes qui in magistratu erant auctoritate superabat, eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam, dum primus vult portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetravisset, ceterae non sunt secutae. Ergo circumfusus est hostium concursu et, cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa est et coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset (quod suberat classis Atheniensium quae naufragos exciperet), mortem occumbere maluit quam arma abicere et navem relinquere, in qua vectus erat. Id ceteri facere noluerunt et nando in tutum pervenerunt. At ille, quia praestare honestam mortem existimabat turpi vitae, dum comminus pugnat telis hostium interfectus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34960

[silly] - [2015-04-25 23:19:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile