banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un prodigio favorevole ai Romani
Pagina 139 Numero 84

Cum bello acri et diutino Veintes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis videretur, exoptatae victoriae iter miro prodigio Di immortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus, neque inundatione ullius amnis adiutus, solitum stagni modum excessit. Cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios venturos in potestatem populI Romani. Quod prius quam legati renuntiarent, aruspex VEientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. Ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34914
[emi53rm] - [2021-01-12 06:56:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!