banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La resa del re Poro
Pagina 60 Numero 20

Frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri perseveraret, dederetque se victori. At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: «Agnosco - inquit - Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris», et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit; sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam, peditemque sequenti hosti obiecit. Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quibus tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituti erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34849
[emi53rm] - [2021-01-10 06:58:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!