Tito Quinzio Flaminino proclama a Corinto la libertà dei Greci


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tito Quinzio Flaminino proclama a Corinto la libertà dei Greci

Isthmii ludi aderant atque undique convenerant Graeci expectatione erecti (= "spinti dalla curiosità di sapere") quae Graeciae fortuna futura esset. Alii alia opinabantur quid Romani facturi essent: vix autem quisquam credebat eos e Graecia omni cessuros esse. AD spectaculum consederant, et praeco cum tibicine, ut mos est, in mediam aream processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: «Senatus Romanus et T. Quinctius imperator, Philippo rege ;acedonibusque devictis, liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas». Audita voce praeconis maximum gaudium fuit: vix statis credebant se quisque audisse et alii alios intuebantur, irabundi velut ad somni vanam speciem; fere omnes, suis auribus diffisi, proximos interrogabant. Revocatus est praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. Tum tantus plausus est ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius (="più gradito") quam libertatem esse. Ludi deinde ita raptim peracti sunt ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum voluptatium sensum.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34828

[silvana] - [2015-07-24 17:55:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile