Non troppi viaggi, non troppi libri


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non troppi viaggi, non troppi libri

Ex iis, quae mihi scribis, et ex iis, quae ex tuis audio, bonam spem de te concipio: non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Haec aegri animi iactatio est: hoc summum argumentum compositae mentis existimo, ut consistas et tecum permaneas. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum te faciat vagum et instabilem. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut, cum multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidit iis qui nullius scriptoris ingenio (="genio") se familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest cibus qui statim sumptus emittitur; nihil magis sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio, quia non venit vulnus ad cicatricem in quo nimia et varia medicamenta temptantur nec convalescit planta, quae saepe transponitur.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34822

[silvana] - [2015-06-20 15:49:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile