Cesare rinforza le sue posizioni, Domizio invece è in difficoltà

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare rinforza le sue posizioni, Domizio invece è in difficoltà

 Caesari nuntiatur Sulmonenses cupere ea facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi. Mittit eo M. Antonium cum cohortibus V. Sulmonenses cum signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, cum oppidani tum milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodem die quo profectus erat revertitur. Caesar cum eas cohortes cum exercitu suo coniunxit tum Attium incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex initimis municipiis rumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit. Cuius operis cum maxima pars efecta esset, eodem fere tempore a Domitio missi ad Pompeium revertuntur. Litteris Pompeii perlectis Domitius cum dissimulans in consilio pronuntiaret Pompeium magna cum celeritate subsidio venturum, ipse tamen cumpaucis familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem conloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34725

[biancafarfalla ] - [2015-03-01 19:39:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile