Camillo alla conquista di Veio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Camillo alla conquista di Veio

 Iam ludi instaurati erant, iam ex lacu Albano aqua emissa erat in agros, Veiosque fata adpetebant("incombevano su"). Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis et ad servandam patriam, M. Furius Camillus, dictator dictus est. Omnium primum in eos qui a Veiis in illo pavore fugerant more militari animadvertit, efecitque ne hostis maxime timendus militi esset. Deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Veios ad conirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum novum exercitum redit. Peregrini etiam iuvenes, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venēre; quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ut id bellum gererent paratis, ludos magnos ex senatus consulto vovit, Veiis captis, se facturum. Profectus cum exercitu ab urbe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam secuta est. Camillus, non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus. Inde ad Veios exercitus ductus est, edicto("dopo aver ordinato che") ne quis iniussu pugnaret. Deinde cuniculus in arcem hostium agi coeptus. Quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem milites coniceret, in partes sex munitorum numerum divisit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34708

[mastra] - [2015-03-02 18:09:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile