Una cerva e un lupo anticipano l'esito di una battaglia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una cerva e un lupo anticipano l'esito di una battaglia

 Consules ad hostes transgressos Appenninum in agrum Sentinatem pervenerunt; ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita (sunt). Inter hostes deinde consultationes habitae (sunt);Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti (sunt). Dies indicta pugnae; Samnitibus Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi (sunt) castra Romana oppugnare. Haec consilia turbaverunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi (sunt) cum donis. Consules Fulvio ut ex Falisco, Postumio ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant summaque vi ines hostium depopulentur, scribunt. Huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos ines tuendos movit. Instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. Per biduum lacessiēre proelio hostem; biduo nihil dignum dictu actum est; pauci utrimque cecidēre. Tertio die descensum est in campum omnibus copiis. Cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum delexit. Lupo data inter ordines via; cervam Galli conixēre. Tum ex antesignanis Romanus miles "illac fuga" inquit "et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit."
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34680

[silvana] - [2015-02-26 15:17:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile