Una contesa fra due consoli romani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una contesa fra due consoli romani

 Q. Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari. Tamen ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciis tendentibus ut("mirando i patrizi a") Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeiis auctoribus Decio ut("mentre i plebei istigavano Decio a") ad sortem rem vocaret. Fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. In contione pauca verba habita sunt. Fabius, quam arborem consevisset, sub ea legere alium ructum indignumesse dicebat; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam querebatur: omnes ante se consules provincias sortitos esse, nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare. Postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. Iovem Optimum Maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent. Nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34678

[silvana] - [2015-02-26 14:01:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile