Cicerone parla a un amico della vita teatrale di Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone parla a un amico della vita teatrale di Roma

 Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit quominus (traduci "dal" + infinito) ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec quae ceteri mirantur contemnenda esse duxisti et venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris. Nobis autem erant ea perpetienda quae Sp. Maecius probavisset. Primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa de scaena decessisse arbitrabar. Quid tibi ego alia narrem? Novisti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt quod solent mediocres ludi. Apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem; quid enim delectationis habent sescenti muli in "Clytaemestra" aut in "Equo Troiano" creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? Quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. Non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desideravisse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34675

[silvana] - [2014-11-28 11:27:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile