banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un caso di telepatia
Pagina 279 Numero 240

Illa die, qua Caius Caesar et Cneius Pompeius per civile bellum in Thessalia, apud Pharsalum, conflixerunt, res accidit Patavii, in Transpadana Italia, mirabilis. Cornelius quidam, sacerdos religione venerandus et castitate vitae sanctus, repente dixit se conspicere procul pugnam acerrimam. Cernebat alios cedere, alios urgere, caedem cruentissimam fieri, fugam, tela volantia, vulnera, gemitus sauciorum, quasi (come se) ipse in acie versaretur. Haec se videre vociferatus est et subito exclamavit Caesarem vicisse. Ea Cornelii sacerdotis hariolatio levis et vecors aestimata est; sed mox vera adparuit, quoniam non solum diem pugnae, quae in Thessalia pugnata est, sed etiam exitum et victoris nomen sacerdos vaticinatus est et omnes proelii vices verbis repraesentavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/3467
[degiovfe] - [2018-09-27 21:24:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!