L'informatore Tullio mette in guardia i Romani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'informatore Tullio mette in guardia i Romani

Ut ludi quam amplissimi fierent senatus decrevit. Ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venerunt. Priusquam committerentur ludi, Tullius ad consules venit; dicit esse quae secreto agere de re publica velit. Arbitris remotis, "Invitus" inquit "de meis civibus loquor. Nimio plus quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit. Memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum". Haec locutus abiit. Cum consules ad patres rem detulissent, facto senatus consulto ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. Ingens pavor primo Volscos discurrentes ad sua res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta est, quia ab ludis festis diebus abacti erant.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34663

[silvana] - [2014-11-22 18:31:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile