Tre specie di animali che popolano le selva Ercinia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tre specie di animali che popolano le selva Ercinia

Est bos cervo similis, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque decretum his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo cornua similia palmis remisque late diffunduntur. Eadem est feminae maisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et eis crura sine nodis articulisque sunt. His sunt arbores pro cubilibus; ad eas, quae idoneae quieti sunt, se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura pares tauris. Magna vis eorum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt sed illis infesti sunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae eis sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34650

[silvana] - [2014-11-05 11:15:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile