Catone chiede con forza ai senatori di vigilare e intervenire

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Catone chiede con forza ai senatori di vigilare e intervenire

Coniuraverunt nobilissimi cives patriae nocere, isti auctoritati vestrae invident: vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? Inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maximis periculis servaverunt. Non votis neque suppliciis muliebribus deis suadetis ut auxilia vobis parent; vigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Apud maiores nostros A. Manslius Torquatus bello Gallico civibus imperavit ut filius, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necaretur; ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si spe pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabino, Statilio, Caepario loquar ("dovrei dire")? Undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34647

[mastra] - [2014-10-11 06:31:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile