Pausania suscita sospetti nei suoi concittadini

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pausania suscita sospetti nei suoi concittadini

Cum Byzantio expugnato Pausanias Lacedaemonius cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: "Pausanias, dux Spartae, postquam propinquos tuos cognovit, tibi eos misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi videntur, da ei nuptum filiam tuam quam permagni Pausanias propter venustatem corporis ducit. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se adiuvante te redacturum esse pollicetur. His de rebus si quid geri volueris, certum hominem ad eum mitte cum quo colloquatur." Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gravius confestim cum epistula Artabazum, quem plurimi faciebat, ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae pollicetur. Huius Pausanias voluntate cognita alcrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. In quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34645

[silvana] - [2014-10-03 12:18:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile