L'orgoglio di Annibale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'orgoglio di Annibale

Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Hannibal nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. His enim magistratibus legati Carthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, iis peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur. His ex senatus consulto responsum est munus eorum gratum acceptumque esse; obsides Fregellis futuros sed captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum erat, inimicissimum nomini Romano, etiamnunc ducem apud exercitum haberent. Hoc responso cognito Carthaginienses Hannibalem domum revocarunt. Huc ut rediit, regem eum fecerunt. In eo magistratu Hannibal cives suos iuvit. Namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. Deinde anno post M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Carthaginem venerunt. Hannibal animo non defecit et, priusquam eum circumirent, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34637

[biancafarfalla ] - [2014-09-26 16:32:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile