Roma ha paura dei Sanniti, mentre si aggrava la guerra in Etruria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma ha paura dei Sanniti, mentre si aggrava la guerra in Etruria

Romani de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitare coeperunt; illa regio periculosa propter hostium propinquitatem putabatur; itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino, ubi Graeca urbs est, quae Sinope nominatur, Sinuessa deinde a colonis Romanis appellatur. Tribunis plebis negotium datum est, ut P. Sempronius praetor fieret et triumviri in ea loca colonis deducendis crearentur; nec qui nomina darent facile inceniebantur. Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi momentis ne regionis eius motum neglegerent. Quattuor gentes dicebantur hostiles Romanis Etrusci, Samnites, Umbri, Galli; iam castra bifariam facta erant, quia unus locus putaretur non idoneus ad capiendam tantam multitudinem. Ob haec et comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus est; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit. Populus horruit; adversus quattuor populos duces consules illo die creabantur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34633

[silvana] - [2014-09-19 17:08:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile