Un comandante troppo giovane e inesperto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un comandante troppo giovane e inesperto

Cyrus, tota Asia potitus, Scythis bellum infert. Erat eo tempore Scytharum regina Tomyris, quae non muliebriter territa adventu hostium, quamvis prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, eos transire permisit. Nam, natura regionis confisa, arbitrabatur sibi pugnam faciliorem fore intra terminos suos et hostibus fugam obiectu fluminis difficiliorem. Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, non longe ab hostibus castra posuit. Dein callido consilio usus est. Nam, simulato metu, quasi refugiens, castra deseruit et in eis vini adfatim et ea quae epulis opus erant reliquit. Quod cum per exploratores reginae nuntiatum esset, adulescentulum filium ad inseqendos hostes cum tertia parte copiarum mittit. Hic, cum ad castra Cyri venisset, ignarus rei militaris, velut si ad epulas non ad proelium venisset, hostes omisit et suos milites vino se onerare passus est: sic stultitia et imperitia adulescentis Scythae prius ebrietate quam armis vincuntur. Nam, cognitis his rebus, Cyrus, reversus per noctem, omnem barbaros, vinolentia et somno obrutos, cum reginae filio interfecit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34630

[mastra] - [2014-09-12 08:07:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile