La battaglie di Annibale in Italia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglie di Annibale in Italia

 Cum Hannibal Carthaginiensis, dux rei militaris peritissimus, plurima bella contra Romanos gessisset, a senatu omnium hostium acerrimus perniciosissimusque putabatur. Ille enim conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule: Carthaginiensium copiae vicerant et brevi intervallo temporis ingentiorem exercitum pepulerant. Postea, Clastidii apud Padum, Hannibalis iussu Carthaginienses Romanorum copias profligaverant. Tertio proelio Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam in Carthaginienses impetum fecerunt, sed rursus Romani summa hostium vi concisi sunt. Inde Hannibal, petens Etruriam, per Ligures suum exercitum in Appenninum traduxit.

***

Deinde C. Flaminium consulem, insidiis circumventum apud Trasumenum, occidit, neque multo post C. Centenium praetorem, occupantem saltus cum delecta manu, interfecit. Hinc Carthaginiensis cum validissimo exercitu in Apuliam pervenit: ibi obviam Hannibali venerunt consules C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio apud Cannas celerrime fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno consul fuerat. In his proeliis Carthaginienses fortiores quam Romanos se ostenderunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34391

[darkshines] - [2014-09-03 21:51:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile