Morte di Otone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Otone

 Divisit et pecunias domesticis ex copia praesenti. Atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto, ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit, «Adiciamus» inquit «vitae et hanc noctem» [...] vetuitque vim cuiquam fieri; et in serum usque patente cubiculo, si quid adire vellet, potestatem sui praebuit. Post hoc, sedata siti gelidae aquae potione, arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum pulvino subdidisset, foribus adopertis, artissimo somno quievit. Et circa lucem demum expergefactus, uno se traiecit ictu infra laevam papillam, irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans, modo detegens plagam, exanimatus est et celeriter – nam ita praeceperat – funeratus, tricesimo et octavo aetatis anno et nonagesimo quinto imperii die. [...] Multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum virum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo vim suae vitae attulerunt ; multi et absentium, accepto nuntio, prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34344

[silvana] - [2015-07-14 11:44:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile