La storia del lupo mannaro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La storia del lupo mannaro

 «Cum adhuc servirem, habitabamus in Vico Angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunta, amare coepi uxorem Terentii cauponis; noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non, mehercules, corporaliter aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: in angustiis enim amici apparentb. Forte dominus Capuaec exierat, ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem, persuadeo hospitem nostrum ut mecum ad quintum miliariumd veniat. Erat autem miles, fortis tamquam Orcus. Apoculamus nos circa galliciniae; luna lucebat tanquam meridie. Venimus intra monumenta: homo meus coepit ad stelas faceref; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse. Stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua et subito lupus factus est.

Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem; illa autem lapidea facta sunt. Gladium strinxi et – matavitatau – umbras cecidig, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem et: "Si ante – inquit – venisses, nobis adiutasses. Lupus enim villam intravit et omnia pecora tamquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; serius enim noster lancea collum eius traiecit". Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara, Gai nostri domum fugi [...] et, postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam bovis, et medicus illius collum curabat. Intellexi illum versipellemh esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses».
da Petronio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34341

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile