banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sacrilegio di Verre
Pagina 411 Numero 506

 Dico hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum, quae apud omnes gentes nationesque fiunt, a Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cereris e marmore, et in altero templo Liberae. Sunt ea (simulacra) perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. Ex aere fuit quoddam [simulacrum] modica amplitudine ac singulari opere perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo antiquissimum. Id sustulit (Verres) ac tamen eo contentus non fuit. Ante aedem Cereris, in aperto ac propatulo loco, signa sunt duo, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande simulacrum, pulcherrime factum, Victoriae: hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34320
[darkshines] - [2017-06-19 12:35:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!