✔ Ille Dareus, cuius nomen sumpsisti, Graecos, qui oram Hellesponti tenent, colonias que Graecorum Ionias omni clade vastavit; cum magno deinde exercitu mare traiecit ut inferret Macedoniae et Graeciae bellum. Rursus Xerses ad oppugnandos nos cum immanium barbarorum copiis venit; et, navali proelio victus, Mardonium reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret. Philippum vero, patrem meum, quis ignorat interfectum esse ab iis, quos, ingentis pecuniae spe, sollicitaverunt vestri? Impia enim bella suscipitis et licemini (offrite denaro per avere) hostium capita, sicut tu, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti. Ego igitur bellum repello, non infero.
Curzio Rufo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34306[darkshines] - [2018-09-27 13:55:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!