banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'imposta sul celibato
Pagina 395 Numero 483

 Camillus et Postumius censores, puniendi causa eos qui ad senectutem caelibes pervenissent, iusserunt eos in aerarium deferre certum aeris (in denaro) tributum. Deinde statuerunt ut eadem poena digni existimarentur qui de tam iusta lege queri ausi essent, sic eos increpantes: «Natura nobis nascendi et gignendi legem scribit, et parentes, nos alendo et aeducando, debito nutriendorum nepotum alligaverunt. Nunc, si quid pudoris in vobis est, naturae legi obtemperando, debitum vestrum solvite. Vos in vita vestra longam advocationem (rinvio) istius muneris praestandi (di adempiere codesto dovere) estis adsecuti neque uxorem ducendo neque liberos gignendo, cum interim consumpti sunt anni vestrae iuventutis, nomine mariti et patris vacui. Quare hanc iustam stipem solvendo, utiles vos facite posteritati numerosae».
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34297
[degiovfe] - [2018-09-26 10:15:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!