banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Origine delle monarchie e delle leggi
Pagina 395 Numero 481

 Ait Herodotus, gravissimus rerum scriptor, apud Medos reges constitutos esse ad iustitiam exercendam et ad debiliores contra potentiores defendendos. Eandem causam reges constituendi apud Romanos fuisse arbitratur Cicero. Hic enim in libro, qui De republica appellatur, scribit inopes, cum premerentur ab iis qui maiores opes habebant, sui tutandi causaˉ ad virum aliquem confugisse, virtute et probitate praestantem. Huic cives tenuiores defendendi erant et aequitas constituenda ut paria omnium iura essent. Eandem causam fuisse scribit constituendarum legum. Ius enim semper quaerendum est aequabile, neque enim aliter ius appellandum esset. Id bonum si ab uno iusto et probo viro consequebantur, eo viro erant contenti. Cum autem id non semper contingeret, leges inveniendae fuerunt, quae cum omnibus unaˉ semper atque eadem voce loquerentur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34295
[degiovfe] - [2018-09-26 10:12:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!