banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pochi amici nella sventura
Pagina 391 Numero 473

 Quid dicam de discrimine in quod immerito incidimus? In eo nullum auxilium invenimus. Iustum fuit eos, qui nobis amicos se professi erant, nobis subvenire, vel minus (almeno) viam, quae sequenda esse videbatur, indicare; at, sive pudor eos detinebat sive metus terrebat, nemo nobis adiumento vel solacio fuit. Quid autem nos faceremus? Num soli potuimus tam difficilem rem gerere? Fuerit rerum status difficillimus et periculis plenus, fuerit sua cuique salus servanda, non tamen omnino neglegendum fuit amicitiae vel propinquitatis officium. Poterant nobis subvenire, nec subvenerunt, poterant minis nostrorum adversariorum obsistere, neque obstiterunt. Sed ne amplius de hac re dicatur. Hoc unum meminerimus: ne fidem praebeamus verbis eorum, qui amicitiam pollicentur, neve hominibus fallacibus confidamus.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34287
[degiovfe] - [2018-09-26 10:07:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!