banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La serenità del saggio
Pagina 374 Numero 455

 Suave est, ventis turbantibus aequora maris, e terra spectare magnum laborem alterius, non quia sit iucunda voluptas videre quemquam vexari, sed quia suave est cernere quibus malis nos ipsi careamus. Suave est etiam tueri magna certamina belli sine nostra parte periculi; sed nihil dulcius est quam tenere templa serena sapientum, bene munita doctrinaˉ, unde possis despicere alios passim errare, quaerere viam vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes ac dies niti praestanti labore ut emergant ad summas opes. Oh miseras hominum mentes, o pectora caeca! In qualibus tenebris et quantis periculis degitur hoc breve vitae spatium! Nonne videmus nihil aliud sibi naturam quaerere nisi ut dolor absit seiunctus corpore et mens fruatur vita iucunda et semota ab omni cura et metu?
Lucrezio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34269
[degiovfe] - [2018-09-26 10:03:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!