banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vani tentativi di corrompere gli oracoli
Pagina 373 Numero 452

 Lysander, cum vellet reges Lacedaemone tollere, sentiebat se id sine opere deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consueverant. Primum Delphicum oraculum corrumpere conatus est. Cum id non potuisset, Dodonam adortus est. Hinc quoque repulsus, dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret, existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum profectus esset in Africam, ubi id oraculum erat, multum eum antistites Iovis fefellerunt. Nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio, qui contra Thebanos bellum gerebant, occisus est a Thebanis in proelio apud Haliartum. Post mortem in domo eius oratio scripta reperta est in qua suadet Lacedaemoniis ut regiam potestatem dissolverent.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34266
[degiovfe] - [2018-09-28 19:13:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!