banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Strano modo di acquistare celebrità
Pagina 364 Numero 446

 In veterum libris legimus eodem die, quo Alexander Macedo natus est, Ephesiae Dianae templum illud memoratissimum incensum esse, quod inter pulcherrima totius orbis refertur. Quod accidit Olympiade centesima sexta, ut annales tradunt. Nomen eius, qui tantum facinus patravit, Herostratus fuit. Qui cum post factum captus esset et in vincula coniectus, a iudicibus interrogatus est de ratione, qua tantum scelus perpetravisset. Quibus respondit se sperare tanto facinore se maiorem famam atque celebritatem consecuturum esse. Qua re comperta, decretum est ab Ephesiis ne quis eum ullo tempore nominaret ut oblivio nominis pro poena esset. Quod templum postea restitutum est. Strabo autem, gravissimus rerum scriptor, id esse refectum asserit magnificentius quam antea a Dinocrate architecto, qui Alexandriam quoque urbem, iussu Alexandri, aedificavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34260
[degiovfe] - [2018-09-28 19:34:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!