banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La seconda guerra macedonica
Pagina 364 Numero 444

 Cum mortuus esset Philippus, qui antea adversus Romanos bellum gesserat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit et ingentes copias, quibus bellum gereret, comparavit; tum qui populi Romanis infesti erant, eos sibi socios adscivit. Nam adiutores habebat Cotyn, cuius regnum in Thracia erat, et regem Illyrici, cui nomen Gentius erat. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ptolemaeus Aegypti, Masinissa Numidiae, qui ingentes copias miserunt. Prusias autem, Bithyniae rex, qui sororem Persei uxorem habebat, utrisque decertantibus se aequum praebuit. Publius Licinius consul, quem senatus in Macedoniam miserat, a rege Perseo gravi proelio victus est. Tunc, quamquam (anche se) victor erat, ille ad Licinium legatos misit, quorum opera pax conciliaretur. Quibus responsum est ut, si rex pacem conciliare vellet, se populo Romano daret. Cum has condiciones non accepisset Perseus, contra eum missus est Aemilius Paulus, qui eum vicit apud Pydnam, quod oppidum Macedoniae est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34258
[degiovfe] - [2018-09-26 09:57:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!