banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Carriera politica di Alcibiade
Pagina 362 Numero 441

 Alcibiades, quem virtutibus et vitiis omnes aequales superavisse tradunt, admodum puer, cum adversarii manum in certamine puerorum momordisset, atque hic dixisset: «Mordes ut mures», respondit: «Immo, ut leones». Cum adolevisset, ad summos magistratus vocatus est belloque interfuit, quod Athenienses cum Syracusanis gesserunt. Ad quod cum profecturus esset, violatae religionis Athenarum accusatus, quod hermas, qui in triviis erant, obtruncavisset, legibus patriae parere noluit atque ad Lacedaemonios profugit. Apud quos cum in suspicionem venisset, in Asiam transiit ad Tissaphernem, regis Persarum satrapem. Ab exilio deinde a suis civibus revocatus, Lacedaemonios apud Cyzicum devicit. Mox tamen, aliquot proeliis infeliciter gestis, sponte ad Pharnabazum satrapem exulavit. Qui, minis Atheniensium perterritus, misit nonnullos homines qui eum interficerent. Quem illi ferro aggredi non ausi sunt, sed noctu ligna contulerunt circa eam domum, in qua quiescebat, eaque succenderunt et eum necaverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34255
[degiovfe] - [2018-09-28 19:39:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!