banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Risorse della Britannia secondo Cesare
Pagina 361 Numero 439

 Britanniae pars interior ab iis colitur, quos natos in insula ipsi dicunt; maritima pars ab iis, qui praedae causa a Belgis transierant et nomina priscarum civitatum servaverant. Qui, barbaris devictis, ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. In insula hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia; pecorum magnus numerus. Utuntur aut aere aut nummis aureis aut taleis ferreis, quas pro nummis adhibent. Nascitur (Si trova) plumbum album in mediterraneis regionibus; in maritimis ferrum, cuius tamen exigua est copia. Arbores omnis generis sunt ut in Gallia, praeter fagum atque abietem. Leporem et anserem gustare fas non putant, quas solum ad animi voluptatem alunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34253
[degiovfe] - [2018-09-28 19:41:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!