Il sacrificio mancato di Ifigenia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il sacrificio mancato di Ifigenia

 Cum Graeci Aulidem pervenissent ut inde ad Troiam navigarent, iam multos dies tempestate, a Diana immissä, quae Agamemnoni eorum duci irata erat, detinebantur. Ille enim aliquot ante menses cervam deae sacram occiderat et in eam superbe locutus erat. Agamemnon igitur tertio vel quarto quoque die haruspices consulebat, sed nemo eorum sciebat quid faciendum esset vel quo modo ira deae placari posset. Tandem Calchas vates respondit Dianam placari non posse, nisi Iphigeniam filiam suam Agamemnon immolasset. Hac re audita, Agamemnon primum recusare coepit; postremo Ulixis hortatu patrium amorem communi postposuit saluti eumque cum Diomede Mycenas misit ut Iphigeniam domo in Graecorum castra intra paucos dies educeret. Cum ad Clytaemnestram, virginis matrem, pervenissent, Ulixes ementitus est dicens Iphigeniam Achilli nupturam esse proximo plenilunio, eamque Aulidem secum adduxit. Cum vero pater post tertium diem sub luce filiam immolaturus esset, Diana, virginis miserita, cervam pro ea in ara supposuit atque Iphigeniam per nubes in regionem Tauricam detulit ibique eam in templo suo constituit ut per totam vitam sua sacerdos esset.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34238

[degiovfe] - [2017-04-28 14:09:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile