banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione Africano Minore
Pagina 344 Numero 425

 Tertium bellum contra Carthaginem suscipitur sescentesimo et altero anno ab Urbe condita, anno quinquagesimo primo postquam secundum bellum Punicum transactum erat. Consules, ex Italia profecti, Carthaginem obsiderunt. Hoc bello Scipio, Scipionis Africani nepos, tribunus militabat, cuius nomen apud omnes ingentis reverentiae erat. Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus est, qua- draginta quattuor filiis relictis, et Scipionem divisorem regni inter eos esse iussit. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam paucis mensibus cepit ac diruit. Spolia ibi inventa sunt, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat. Ea Scipio reddidit civitatibus quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno postquam condita erat deleta est. Scipio cognomen, quod avus eius secundo bello Punico acceperat, habuit et Africanus Minor vocatus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34237
[degiovfe] - [2018-09-26 09:46:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!